post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum
dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux
belli
dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus
eius
et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea
et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua
et abiit cum eo Symeon
ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum
in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum
ac percusserunt Chananeum et Ferezeum
fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis
summitatibus manuum eius ac pedum
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac
pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias
sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in
Hierusalem et ibi mortuus est
obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et
percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui
habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus
pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron
cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman
et Tholmai
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen
vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit
eam dabo ei Axam filiam meam uxorem
cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb
minor dedit ei filiam suam coniugem
quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a
patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei
Chaleb quid habes
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem
dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum
superius et inriguum inferius
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate
Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad
meridiem Arad et habitaverunt cum eo
abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt
simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum
vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema
cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque
Accaron cum terminis suis
fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit
delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit
ex ea tres filios Enach
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii
Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in
Hierusalem usque in praesentem diem
domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum
eis
nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum
ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum
misericordiam
qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii
hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi
civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in
praesentem diem
Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis
suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis
coepitque Chananeus habitare cum eis
postquam autem confortatus est Israhel fecit eos
tributarios et delere noluit
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in
Gazer sed habitavit cum eo
Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed
habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab
et Achazib et Alba et Afec et Roob
habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae
nec interfecit eum
Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et
habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei
Bethsemitae et Bethanitae tributarii
artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum
ut ad planiora descenderent
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in
Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque
est ei tributarius
fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et
superiora loca